Company
Docebam in illis annis artem rhetoricam, et victoriosam loquacitatem victus cupiditate vendebam. malebam tamen,
domine, tu scis, bonos habere discipulos, sicut appellantur boni, et eos sine dolo docebam dolos, non quibus contra
caput innocentis, agerent, sed aliquando pro capite nocentis.
Et, deus, vidisti de longinquo lapsantem in lubrico, et in multo fumo scintillantem fidem meam, quam exhibebam in
illo magisterio diligentibus vanitatem et quaerentibus mendacium, socius eorum. in illis annis unam habebam,
non eo quod legitimum vocatur coniugio cognitam, sed quam indagaverat vagus ardor inops prudentiae, sed unam
tamen, ei quoque servans tori fidem; in qua sane experirer exemplo meo, quid distaret inter coniugalis placiti.
Modum, quod foederatum esset generandi gratia, et pactum libidinosi amoris, ubi proles etiam contra votum nascitur,
quamvis iam nata cogat se diligi. Recolo etiam, cum mihi theatrici carminis certamen inire placuisset, mandasse
mihi nescio quem haruspicem, quid ei dare vellem mercedis.